monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31 > csg248.123 > csg250.236 > sectio 49 > sectio 32 > csg75.831 > csg248.141 > sectio 19 > sectio 15 > Samuelis I, 21 > sectio 23 > bavPal.lat.1449.192 > sectio 18 > sectio 1 > sectio 46 > bnf6795.39 > 75 > csg250.284 > sectio > bnf7296.66 > csg251.90 > bmoMS296.54 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 11
{III} haliaeti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures minores progenerantur et ex his magni, qui omnino non generant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, Tusci vero ossifragam.